- MELEAGER
- I.MELEAGERMacedoniae Rex, post fratrem Ptolemaeum Ceraunum, an. 474. Urb. Cond. victus a Gallis, et occisus, ut et Antipater nepos Cassandri ex fratre, qui illum excepit. Post quos Macedones Sosthenem Regem creârunt. Pausan. in Phoc. Iustin. l. 24. c. 5. etc.II.MELEAGEROenei Calydoniae Regis ex Althaea fil. quô recenter natô visa est mater eius sibi tres Parcas igni assidentes videre, manuque stipitem tenentes, aequalem puero cum stipite vitam assignare. Recedentibus itaque Parcis, Althaea exstinctum stipitem diligentissimê asservavit. Adultô deinde Meleagrô, contigit ut pater eius ex susceptis frugibus, omnibus diis sacrificaret, omissâ Dianâ, quae ob id———— Oeneos ultorem spreta per agrosMisit aprum, quanto maiores herbida taurosNon habet Epiros: sed habent Sicula arva minores.Uti loquitur Ovid. Met. l. 8. Fab. 4. Ad hunc igitur conficiendum Meleager, collectâ robustissimorum iuvenum manu, aprum interfecit, caputque eius Atalantae, Iasii Argivorum regis filiae, quae prius aprum vulneraverat, velut partem spolii, dedit. Quod aegre ferentes Plexippus, et Toxeus Althaeae fratres, Atalantae caput auferre conabantur. Quamobrem Meleager irritatus eos obtruncavit, duxitque Atalantam in uxorem, quae ei Parthenopaeum peperit. Quod cum audisset Althaea, in furorem versa, fatalem illum stipitem in ignem coniecit: quô exustô Meleager etiam exustis intus intestinis omnibus consumptus est. Quae de fatali stipite in ignem coniecto referuntur, intelligenda sunt, ait Sabinus, de exsecrationibus magicis, quibus Althaea Meleagro imprecata est mortem. Nam Homer. testatur, eam orâsse Plutonem, et Proserpinam, ut filio mortem inferrent. Vide Passeratium in illud Propertii l. 3. Eleg. 21.Nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes,Exitium nato matre monente suo.Ab hoc dicta est Meleagrea, quae et Calydon. Vide ibi. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.